라틴어 문장 검색

Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo.
이리저리 살펴 사람이 없는 것을 확인한 뒤에, 그 이집트인을 때려죽이고서 모래 속에 묻어 감추었다. (불가타 성경, 탈출기, 2장12)
cujus corporis medietas a pectore sursum sabulo cecidit, altera adhuc cruribus equum complexa, in medium pontem ante urbis moenia refertur, ubi lapsa remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:9)
Sed quassata ex impetu nimio et celeri fuga, et onere rerum et hominum, in partes dissiliens et hiscens, sabulo infixa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:5)
Et haec clausa ambulacra praecipue sabulo substernenda sunt absque gramine, ne in udo ambulatio sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:5)
Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde involvenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장36)
fovere aqua, in qua sulpur decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장40)
caput radere, idque perfundere aqua calida vel marina vel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장13)
aut sulpuris ignem non experti P. zzz habrotoni P. zzz in vini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장18)
ovum sorbile sulpure adiecto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장25)
Inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulpure perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장18)
Dolens vero ea sulpure suffumigari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장22)
3 Concoqunt et movent pus nardum, murra, costus, balsamum, galbanum, propolis, sturax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulpur, resina, sebum, adeps, oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 3장1)
sulpur, alumen, rutae semen.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 4장4)
habrotonum, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulpur, pix cruda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 5장8)
7 Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, alcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, acetum, galla, alumen, lac caprifici vel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, vinum, acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 7장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION